Fabulae Brevis

THĒSEVS ET MĪNŌTAVRVS

"The Minotaur in his Labyrinth" Roman mosaic, 3rd century AD, Conímbriga, Portugal

Thēsēus erat fīlius Arge, rēgis Athēnārum, sed in patriā nōn erat ubi dē Crēticīs audīvit. Ad Graeciam igitur repente properat et rēgī, patrī, celeriter ita nūntiat, "Bonum cōnsilium in animō habeō."

Aegeus "Quid est cōnsilium, mī fīlī?" rogat.

"Propter iniūriās rēgis Crēticī Mīnōtaurum in animō necāre habeō," Thēseus respondet. "Athēniēnsēs fīlium rēgis captīvum legere dēsīderō. Ad īnsulam Crētam cum sex puerīs et septem puellīs nāvigābō. Rēx Mīnōs lēgātōs in labyrinthum captīvōs iactāre iubēbit. Properābō per viās multās et variās ardificī quod Daedalus aedificāvit. Mīnōtaurum vidēbō quī in mediō labyrinthō expectābit et mōnstrum necābō. Negōtium est magnum sed nōn timeō. Neque labyrinthus neque mōnstrum Thēseum terret. Per cōnsilium quod in animō habeō multōs fīliōs et fīliās Athēnārum servābō. Num semper servī esse volumus? Num Crētam Athēnās semper regere volumus? Num semper rēx Mīnō fīliōs et fīliās Athēnārum iactābit? Mōnstrum necābō. Estne cōnsilium bonum?

Pater Thēseī est miser et nōn respondet. Propter dolōrem quoque populō cōnsilium nūntiāre nōn potuit. Aegeus THēseum ad Mīnōtaurum mittere nōn vult, nam fīlium amat et perīculum timet.

Dēnique pater cum magnō dolōre respondet. "Fīlium neque nāvigāre ad Crētam neque manēre in Graeciā iubēre possum. Servī semper esse nōn dēsīderāmus, sed dē vītā fīliī timeō. Nam etiam rēx auxilium captīvō dare nōn potest.

Thēseus igitur clāmat, "Mōnstrum mē nōn necābit. Auxilium rēgis nōn dēsīderō. In nāvigiō cum sex puerīs et septem puellīs nōn ex rīpā flūminis parvī sed ex ōrā maris magnī nāvigābō."

Nōn iam patris negōtium agit, sed prope aquam convenit et ex ōrā maris nāvigium magnō cum dolōre spectat. Thēseus, ubi ad īnsulam Crētam pervenit ext nāvigō ad terram properat. Ariadnē, fīlia rēgis Mīnōnis, puerum nōbilem videt et statim Thēseum amat.

"Quis es?" celeriter rogat. "Cur in oppidō es?"

"Thēseus sum, captīvus Athēniēsis, et in animō Mīnōtaurum necāre habeō."

"Vīta virī quīest in labyrinthōin magnō perīculō est," Ariadnē respondet, "sed Thēseō propter amīcitiam auxilium dabō."

Iam lēgātī ad rēgem septem puerōs et septem puellās in labyrinthum dūcunt. Sed Ariadnē ad portam labyrinthī properat. Puerō gladium et fīlum dat. "Gladius et fīlum vītam servābunt," nūntiat. Lēgātī neque gladium neque fīlum vident et statim captīvōs in labyrinthō claudunt. Thēseus nōn timet ad locum ubi est mōnstrum quōcum pugnāre in animō habet properat. Thēseus cum Mīnōtaurō celeriter pugnat. Gladiō, quam Ariadnē dedit, Mīnōtaurum necāre potest et fīliō portam iterum invenīre potest. Victor Thēseus est; vītam prō patriā nōn dedit, sed prō patriā vītam multōrum puerōrum et puellārum servāvit.

Ubi nūntius rēgī rēgīnaeque et populō Graecō dē Thēseō et mōnstrō nārrat, populus templīs ōrnāmenta atque deīs sacrificia dat. Parentē captīvōum Thēseum laudant quī fīliōs et fīliās ad patriam remittit.

Magna est glōria Thēseī et Ariadnae in multīs terrīs; nam multōs puellās et puerōs Graecōs servant et Graeciae victōriam dant.