Fabulae Brevis

PRŌSERPINA

Pluto-Serapis and Persephone-Isis Heraklion Archaeological Museum

Cerēs, fīlia Cronī et Rhēae, est dea Rōmāna quae prope ōram in īnsulā Siciliā habitat. Nōn est dea pugnae, neque victōriae, sed frūmentī, et agrōs et frūmentum agricolārum cūrat. Cerēs fīliam pulchram habet quam amat. Fīlia est Prōserpina.

Iam Cerēs argōs cūrāre dēbet; nam frūmentum bonum nōn est. Ex templō igitur parvam fīliam mittit ad rīpam prope quam sunt nymphae quae in aquā habitant. Amīcitia puellae et nymphārum est magna et ubi Prōserpina nymphās invenit, cum amīcīs prope rīpam lūdit. Nymphae, quibuscum Prōserpina lūdit, lūdōs amant, sed iam Prōserpina violās, līlia, rosās, carpere vult. Amīcae, nymphae, līlia, rosās, violās carpere nōn dēsīderant. Puellam igitur in argōs quī sunt prope silvam mittunt, ubi cōpia rosārum, violārum, līliōrum est. In aquā grātā prope rīpam nymphae amīcam bonam expectant. Prōserpina multās rosās et līlia et violās carpit.

Iam Plūtō, quī cūnctōs Īnferōs regit, per argōs equōs repente agit. Deus puellam pulchram repente videt et amat. Ad Prōserpinam igitur equōs agit et puellam terret.

"Māter! Māter!" iterum et iterum clāmat Prōserpina, sed Cerēs nōn adest neque audit. Iam Plūtō Prōserpinam repente rapit et cum deō puellam pugnat, sed Plūtō vincit. Nunc puella misera est captīva, et Plūtō in terram, portam Īnferōrum, equōs celeriter agit. Deī terram claudunt et nunc captīva in Īnferīs est. Plūtō, quōcum Prōserpina nunc habitat, miser est quod puella in Īnferīs cum deō vītam agere nōn vult. Nunc in Īnferīs Prōserpina est rēgīna, sed violās, līlia, et rosās nōn carpit neque lūnam sōlemque videt. Misera est.

Nunc Cerēs in agrīs ad templum properat ubi fīliam expectat. Sed Prōserpina nōn venit. Iam Cerēs ad nymphās quae in aquā sunt properat, sed dominam Prōserpinam etiam exspectant. Nunc ad casās quae sunt prope agrōs rosārum violārum et līliōrum Cerēs properat, sed fīliam nōn invenit. Vīta deae frūmentī est misera.

Cerēs agrōs nōn iam cūrat; violae, rosae, līlia in agrīs nōn sunt; nōn est frūmentum. Et in oppidīs et in agrīs vīta populī misera est. Agricolae in agrīs labōant atque frūmentum habēre dēbent, sed nōn habent.

Iuppiter deam miseram et calamitātem agrōrum libenter nōn videt; ad Īnferōs igitur deum Mercurium lēgātum mittit. Mercurius deum Īnferōrum invenit et dē calamitāte agrōrum nārrat. Clāmat: "Iuppiter dēsīderat Prōserpinam rēgīnam."

Ubi Plūtō Mercurium audit, miser est. Deus Īnferōrum rēgīnam remittere nōn vult, sed Prōserpīnam Mercuriō dat. Mercurius Prōserpinam ad templum deae frūmentī celeriter dūcit. Nunc est in agrīs cōpia frūmentī et violārum est rosārum; nam Cerēs agrōs iterum cūrat. Nunc in terrīs Prōserpina saepe habitat sed rēgīna in Īnferīs quoque saepe habitat.

Nunc quoque est novum templum deae frūmentī. Nam Cerēs, ubi Prōserpinam nōn invenit, ad casam puerī Graecī Triptolemī venit quōcum diū habitat. Dea puerum miserum cūrat. Triptolemus igitur, quī deam frūmentī nunc amat, templum ēgregium deae prope Athēnās aedificat. Templum ōrnāmenta pulchra habet et monumentum pūblicum est.