Fabulae Brevis

Fabulae Subiūnctīvae

FLŪMEN MAGNUM (Purpose / Result Clauses)

Iuppiter Notum (auster) ab antrō ēmittit quī tempestātēs pluviāsque terrās fundat.

Tantae pluviae funduntur ab aethere ut campī inundentur.

Iovis īra est tanta ut frātrem Neptūnum arcessat.

Frātrem arcessīvit ut auxilium peteret.

Neptūnus tridente suō terram ita percutit ut flūmina per campōs apertōs ruant.

Tantae nunc aquae sunt ut mare et tellūs habeant nūllum discrimen; omnia pontus erant.

Omnēs ad villārum culmina festīnant nē undā rapiantur.

Deucalion et uxor Pyrrha parvam ratem ascendunt quae eōs ad salūtem vehat.

Iuppiter senem anumque servat per quōs genūs hūmānum recreetur.

Dea eōs iūssit lapidēs post eōs iacere quī fōrmam hominis dūcerent.


PERSEUS ET MEDŪSA (Indirect Statment / Command / Question)

Acrisius ōrāculum rogāvit num sibi fīlius esset.

Ōrāculum Acrisium monuit ut nepōtem timēret.

Acrisius mīlitibus suīs imperāvit ut fīliam nepōtemque in mare prōcerent.

Perseus adulēscēns nūntiāvit sē caput Medūsae relātūrum esse.

Mercurius et Minerva Perseō dīxērunt sē dōna dīvīna eī datūrōs esse.

Deus Perseō dīxit caput Medūsae serpentibus cōntegī.

Nescīvit Perseus cūr Medūsa tam odiosa dēfōrmisque esset.

Perseus monētur nē faciem Medūsae spectet.

Dī Perseō dīcunt caput in saccō pōnendum esse.

Medūsā interfectā, nūntiāvit Perseus sē Andromedam in mātrimōnium dūcere velle.

Illō tempōre Perseus nesciēbat alterum mōnstrum horribile eum expectāre.

Sed Perseus statim intellēxit quōmodo hōc mōnstrum vinceret.

Dī enim Perseō imperāverant ut mōnstrō caput Medūsae ostenderet.

Omnēs audīvimus quōmodo Acrisius avus posteā ā Perseō forte occideretur.


BAUCIS ET PHILEMON (Circumstantial / Causal / Concessive Cum Clauses)

Cum Iuppiter specie mortalī in Phrygia iter faceret, multī incolae domōs clausērunt.

Cum Mercurius in hōc itinere Iovem comitāret, ālās dēposuit.

Cum locum requiemque ā multīs peterent, nēmō nisi duo pauperēs eōs adiūvērunt.

Cum Baucis et Philemon pauperēs essent, erant piī tamen et contentī.

Cum caelicolae (dī) fessī vīdērentur, Baucis eōs cōnsīdere iūssit.

Cum Philemon et Baucis deīs placēre velint, ānserem ūnicum necāre parant. Sed dī hōc nōn permittunt.

Cum cēna cōnfecta esset, Iuppiter et Mercurius sē praestitērunt esse deōs.

"Cum aliī," inquit Iuppiter, "fuerint impiī, poenās dabunt."

Cum senex uxorque spectārent, omnia tēcta undīs mersa sunt.

Cum tam benīgnī deīs fuissent, parva domus eōrum in templum pulcherrimum versa est.

Cum morī singulātim nollent, ūnā tamen nōn timēbant.

Cum "Valē, ō coniunx" simul dīcerent, in arborēs iūnctās mutātī sunt.