Fabulae Brevis

ĒCHŌ ET NARCISSVS

Echo and Narcissus, John William Waterhouse, 1903

Narcissus est bellus puer. Multae puellae eum amābant; nūllam ex eīs ille amat. Ipse sē sōlum dīligit et vītam in silvīs agit. Nympha Ēchō Narcissum diū amat, sed suum amōrem eī numquam dīcere potest: sōlum verbum ultimum alterīus reddere potest. Sī Narcissus vocat, "Tūne es hīc?", Ēchō vocat, "Hīc!" Sī ille "Ubi es? Venī!" dīcit, illa "Venī!" dīcit. Sed Narcissus ad eam nōn venit, et Ēchō igitur nōn diū vīvit. Āmittit corpus tōtum; vōcem autem eius eitiam nunc audīmus.

Intereā Narcissus suam imāginem in stagnō videt et oculōs suōs āmovēre nōn potest. Magnō amōre suī superātur. Tempus fugit; eōdem locō remanet Narcissus. Amīcī illīus eum invenīe nōn possunt. Ante ipus stagnum, ubi ille erat, nunc est bellus flōs. Nōmen huius in perpetuum erit Narcissus.

Hominēs nōn dēbent sē nimis amāre.