Fabulae Brevis

CERTĀMEN ATHĒNĪS

"Parthenon west pediment reconstruction" Acropolis Muesum, Athens

Poseidōn et Athēna sunt deī magnī Graecōrum. Latīnē, nōmen Posēidōn est "Neptūnus" at nōmen Athēna est "Minerva."

Neptūnus potentiam magnam habet. Ille est deus maris et terrae motūs. Līberōs multōs habet et hominēs et mōnstra. Propter līberōs et potentiam deus erat laetus, sed semper celer ad īram est.

Minerva est dea doctissima deārum. Iuppitēr Minervam, fīliam suam, maximē līberōrum amat. Propter sapientiam Minervā auxilium hominibus dare potest. Virī quibus Minerva auxilium dat “hērōēs” appellantur.

Ūnā aestāte deus Neptūnus et dea Minerva hominēs prope ōram maritimam spectant. Oppidum novum aedificant, cui deī fortūnam magnam praevident. Statim Neptūnus et Minerva oppidum novum appellāre dēsīderant. Quod ūnus sōlus oppidum appellāre dēbet. Iuppiter nūntiat, "Dōnātor dōnī optimī oppidum appellābit."

Deī ab Olympō properant. Minerva oleam creat sed Neptūnus tridente terram percutit ex quō aqua plūrima fluit. Aqua autem maris quam hominēs nōn bibere possunt. Itaque olea Minervae quae est cibus optimus hominibus maximē placet.

Statim Iuppiter dēclārāt, "Nunc Athēna oppidum appellāre potest." Minerva oppidum appellat - Athēnae.