Fabulae Brevis

CALLISTŌ

Multī agricolae in Graeciā habitant. In campīs lātīs prope silvās obscūrās labōrant. In silvīs dēnsīs ursās multās vident et familiās dē ursīs ferīs monent. Multās fābulās amīcīs nārrant. fābulam dē ursā Callistō nārrant.

Callistō, amīca deae Diānae, in Arcadiā, terrā Graeciae frīgida, habitat. In silvīs dēnsīs per agrōs apertōs cum deā et amīcīs ambulat. Post deam ad cavernās bēstiārum ferārum properat et cum Diānā in frīgidīs lacūnīs aquae natat. Sine neglegentiā Callistō pulchra deam servat.

Ab Olympō Iuppiter deam cum amīcīs videt. Iuppiter fēminās pulchrās amat et nunc putat, "Ad fēminam pulchram cum Diānā properābō. Callistō mē spectābit et salūtābit sed nōn fugābit. Cūr? Quod mē ipsum in formam Diānae mutābo! Callistō calēbit et ab sēmitā ad lacūnam errābit.”

Itaque Iuppiter (quī Diāna ipsa esse vidētur) fēminam pulchram prope lacūnam frīgidam salūtat. Iuppiter Callistō in lacūnam ducit. Callistō ad Diānam nōn properat sed cum deō remanet.

Diāna autem nōn fallitur. Dea amīcam iacentem cum deō vālidō videt. Iuppiter etiam incipit ōscula Callistō dare. Diāna īrāta putat, "Eō modō fēminās pulchrās nōn amō! Callistō mē nōn servat. Vītam habēre nōn dēbet sed puellam necāre timeō. Servam meam nōn necābō sed in ursam mūtābō. Agricolae ursās ferās timent et fēminam prō mē necābunt.” Dea potentiam malam habet et fēminam miseram in ursam mūtat.

Itaque incolae oppidōrum Graeciae ursam novam prope campōs vident. Agricolae ursam novam necāre dēsīderant. Itaque Callistō in silvīs cēlat. Tandem ex silvā errat. Ursa, fēmina misera, in oppidum ad templum deī Iovis properat.

Incolae oppidī ursam vident et necāre dēsīderant. Callistō Iovem ōrat, et deus ursam servāre dēsīderat. Iuppiter putat, "Callistō remanēre in terrā nōn dēbet. Ursam in caelō locābō."

Itaque Iuppiter stēllam novam in caelō locat. Agricolaē stēllam, ursam magnām, appellant. Hodiē Ūrsam Magnam in caelō vidēmus.